EBRODUNUM

EBRODUNUM
EBRODUNUM
opp. clarum Helvetiorum, olim Verbigeni pagi, nunc in finibus Bernensium, vulgo Yverdon. Ad lacum Novicastri, ubi recipit Orbam fluv. 3. leuc. a confin. Comit. Burg. in Ort. In Notit. Imp. Rom. inter castra ponitur, teste Gullim. qui id unum ex 12. Caesaris oppidis fuisse credit, Romanosque hîc habuisse praefectum, per quem curarint abietes ex monte Iura, ad navigationem parari dicit. Sed tempore Caesaris fuisse hoc opp. mera coniectura est, nulli enim vert. ante Antoninum et libr. Notit. eius meminêrunt. Prope Ebrodunum, in pagulo Treycovagne, inscriptio in rotundo albi marmoris lapide reperta, sic habet. IMP. CAES. L. SEPT. SEVERO. PERT. AUG. ARAB. PAR. H. G. MAX. P. P. IMP. CAES. M. AUR. --- NON NO. POTE ---- COS. ------- ---------- Cum quoque canalis inter Albonam et Ebrodunum, per mediam paludem, mercibus, praecipue vino, huc usque transvehendis opportunus, haud pridem conficeretur, inter rupes praescissas Serratae, reperta est haec in lapide inscriptio, A. C. 1640. IMP. CAES. TR. P. AILIO. HADRIANO. AUG. P. M. TRIB. POT. COS. III. P. P. AVENTICUM M. P. XXXXI. Vide Ioh. Baptist. Plantin. de script. antiquorum Helvet. locorum. Olim crat, sub Sabaudiae Principe, quibus ereptum est ab Helvetiis, fidemqueve cives Bernensibus, Friburgensibus et Soloduris iurare coacti sunt, A. C. 1475. quam paulo post fefellêrunt, untro receptis Catoli Burgund. D. amicis, verum nullo successu. Post proelium Muratense, reddita urbs a Friburgensibus Sabaudis, A. C. 1476. Sed A. C. 1536. cum tota vicina regione, in Bernensium manus pervenit: postquam a Barone de Laserra Sabaudiae Ducis praefecto, qui, amissis reliquis Vaudi oppidis, huc tamquam in ultimum Asylum se receperat, fuisset deserta. Vide Stumpf. de Pago Aventic. c. 13. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • EBRODUNUM et EBORODUNUM — EBRODUNUM, et EBORODUNUM urbs Galliae Narbonensis in Delphinatu ad Druentiam fluv. probe munita, in colle, in finibus Caturigum. Vert. est Ebrodunum Caturigum, vel Alpium maritimarum, caput regiunculae cognom. Ballivi et Praefecti sedes est.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EBRODUNUM, EBURODUNUM seu ROBODUNUM — EBRODUNUM, EBURODUNUM, seu ROBODUNUM quod vide, celebris et munita Moraviae, Brin vulgo, ad Suartzabe fluv. Cluv …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BRIGANTIO — A Claudio Ptolemaeo, in Alpibus Cottiis, quas cum ceteris Alpibus Italiae attribuit, ponuntur Segusiam, quorum urbes Segusium, et Brigantium: Σεγουςιανοὶ, ὧν πόλεις Σεγούςιον καὶ Βριγάντιον. Ubi forsitan legendum est Σεγουςίων καὶ Βριγαντίων,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Embrun, Hautes-Alpes — There is also an Embrun in Ontario, Canada. French commune nomcommune=Embrun Porch of the lions| région=Provence Alpes Côte d Azur département=Hautes Alpes arrondissement=Gap canton=Embrun insee= 05046 cp= 05200 gentilé= maire= Chantal Eyméoud… …   Wikipedia

  • BURGUNDIONES quasi BURGWOHNER — BURGUNDIONES, quasi BURGWOHNER Germani nomen occupârunt, ex opere, quia crebra per limitem habitacula constituta Burgos vulgo vocant. Hi quondam subactâ inferiore Germaniâ a Druso et tiberio per castra dispositi in magnam coaluerunt gentem, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CATURIGAE — qui et Caturiges, populi Galliae, a Plinio, l. 3. c. 20. in Alpibus Cottiis locati, quorum caput tum Ebrodunum, postea Alpibus Maritimis adscripti sunt. Ab his Ebrodunum, nomine gentis acceptô, Caturigae, nunc Chorges dicitur. Vide Hadr. Vales.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RAME seu RAMA — RAME, seu RAMA pagus Delphinatus, ad Druentiam fluv. iuxta Alpes Cottias, prope montem le Pertuis Rostan, i. e. foramen Rosanense, fauces Rosanenses. Est enim iter angustum inter duos montes, a loco proximo Rosana: Simlero. 4. leuc. infra… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Briançon — French commune nomcommune=Briançon région=Provence Alpes Côte d Azur département=Hautes Alpes arrondissement=Briançon canton= insee=05023 cp=05100 maire=Alain Bayrou mandat=2005 2008 intercomm=Briançon longitude=6.635556 latitude=44.896389 alt… …   Wikipedia

  • Vocontii — The Vocontii were a Gallic people living on the east bank of the Rhône. LocationTheir main towns were Lucus Augusti (modern Luc en Diois) and Vasio (modern Vaison la Romaine), but they occupied an extensive territory stretching from Vercors in… …   Wikipedia

  • Exilles — Infobox CityIT img coa = official name = Exilles name = Exilles region = Piedmont province = Province of Turin (TO) elevation m = 870 area total km2 = 44.4 population as of = Dec. 2004 population total = 285 population density km2 = 6 timezone =… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”